Publius Ovidius Naso, Metamorhoses, proemium |
|
Ablatum mediis opus est incudibus illud, |
defuit et scriptis ultima lima meis. |
|
Et veniam pro la½de peto laudatus abunde, |
non fastiditus, si tibi, lector, ero. |
|
Hos quoque sex versus in primi fronte libelli, |
si praeponendos esse putabis habe. |
|
Orba parente suo, quicumque volumina tangis, |
his saltem vestra detur in urbe locus. |
|
Quoque magis faveas: haec non sunt edit’ ab ipso, |
sed quasi de domini funere rapta sui. |
|
Quidquid in his igitur vitii rude carmen habebit, |
emendaturus, si licuisset, eram. |
|
|
|
Liber primus |
|
In nova fert animus mutatas dicere formas |
corpora: di coeptis (nam vos mutastis et illas) |
adspirate meis primaque ab origine mundi |
ad mea perpetuum deducite tempora carmen. |
|
Author of this Latin poem is Publius Ovidius Naso (*-43 - †18). |